- SACRAMENTARIUM seu LIBER SACRAMENTORUM
- SACRAMENTARIUM, seu LIBER SACRAMENTORUMliber dicitur Ecclesiasticus in Communione Romana in quo omnes collectae et preces in Missis aliaeque orationes ad Officium divinum et sacros ritus totius anni continentur, apud Dominic. Macrum in Hierolex. Cuius primum Auctorem fuisse Gelasium Episcopum Romanum scribit Ioannes Diac. Vitâ Gregorii M. a quo emendatum, recensitum et breviatum ait, quod et praefert titulus Codicis Rivipullensis, apud Steph. Balluzium Not. ad Agobardum, laudatum Car. du Fresne in Glossar. ubi et de Sacramentorum libro, qui Gregorii nomen praefert, quique Hugonis Menardi Benedictini Observationibus illustratus est, varia habes Ei Euchologium respondet, in Ecclesia Graeca, quod vide. Vide quoque supra, Missale.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.